- HOSPES
- I.HOSPESin LL. Burgundionum passim, potissimum vero tit. 54. §. 1. et tit. seq. §. 1. i. e. Romanus. Burgundi enim, pervasis Galliarum finibus, cum vereribus incolis, quos Romanos vocabant, agros, terras ac praedia et mancipia ita partiti sunt, ut Burgundis duae tertarum partes, mancipiorum tertia, reliquae coderent Romanis; quos ex eo Hospites appellabant, quod ab iis Burgundi, atque adeo Barbari, veluti advenae hospitio excepti et in rerum possessionis partem asciti, rebus iisdem Hospitalitatis iure gaudere ac frui dicerentur. Unde fone Hospites Gallis dici coepêre, villarum seu vicorum incolae, quos alii Mansionarios vocant, qui sc. domos incolunt sub censu annuo, qui Hostisia nuncupatur, et, a servis seu adscriptitiis distincti, colonis accensentur, in Charta Ludovici VII. A. C. 1179. apud C. du Fresne, in Gloss.II.HOSPESnomen venerandum olim ac Maiestate plenum. Stat. Achill. l. 2. v. 147. seqq.Nec minus egressae thalamis Scyreides thantOstentare choros, promissaque sacra verenditHospitibus ———Et Hospitii necessitudo magna: Unde A. Gell. l. 5. c. 13. Conveniebat autem facile, ex moribus Pop. Rom. primum iuxta parentes locum pupillos tenere debere, fidei tutelaeque nostrae creditos; secundum eos proximum locum client es habere, qui sese itidem in fidem et patrocinium nostrum dedidêrunt: tum in tertio loco esse Hospites: postea esse cognatos affinesque. Apud eundem paulo infrâ, etiam clienti anteponit Hospitem Massurius Sabinus, cuius rei firmum ac clarum testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris qui Orat. pro Bithynis, hoc principio usus est: Vel pro hospitio Regis Nicomedis, vel pro horum necessitate, quorum res agitur, defugere hoc munus M. V. non potui. Namque neque hominummemoria deleri morte debet, quin a proximis, retineatur: neque clientes sine summa infamia deseri possunt. Erat autem haec necessitas non modo inter privatos, sed etiam inter populos, vel singulos et civitates: Ita inter Eumenem Regem et Populum Romanum publicum Hospitium fuisse, scribit Liv. l. 2. c. 14. cuius nota erat ressera hospitalis, et Iuppiter hospitalis, Graece Ξένιος, vindex illius necessitatis violatae. Ovid. Met. l. 10. v. 224.Ante fores stabat Iovis Hospitis ara.Nec inter viventes solum, sed et inter defunctorum liberos nepotesque ad quos Hospitii transiisse ius, discimus e Plauti Paenulo, Sc. 5. Actu 1. Cic. ad Famil. 13. 19. Alii Graeci inprimis circa Hospitii ius admodum religiosi fuêre, neque Hospitem ullum, sine cerimoniatum plutimatum pompa, excepêre. Dextetam illi porrigebant, πιςτώςεος δηλωτικὸντ, Eustath. in Iliad. θ. iuxta illud Virg. Aen. l. 4. v. 597.—— En dextra fidesque.Sale aspergebant lustrabantque, quod etiam primo loco in conviviis proponebant, unde hoc inviolabilis amicitiae fignum: ποῦ ἅλες; ubi sal, h. c. ubi amicitiae fides? Praeservandi enim vim sal habet, et ex variis granis constat. Ita etiam ex variis gentibus hospites coalescunt et mutuam forvent memoriam numquamintermorituram. Insuper Iovi Xenio sacrificabant, inter sacrificandum hac verborum formula usi: Ε᾿ις Δία Ξένιον ἁμαρτεῖν, εἰ περιορῶ ξένους, in Iovem Xenium peccavero; si neglexero hospues. Tandem astragalo in duo frusta diffracto, alterum Hospiti dabant in patriam redituro, alterum sibi servabaut: postea, cum iterum convenire occasio vel necessitas cogeret, ἐπαγομενοι τὸ ἥμιςυ ἀςτραγάλιον ἀνανεοῦντο την` ξενίαν, Referentes dimidium frustum, renovabant amicitiam. Vocabatur id Symbolum. Gr. Σύμβολον: quae aliquando familiaribus mittere sunt soliti, in aliorum gratiam, quem admodum Iaso apud Euripid. Medeae promittit, πέμπειν τε ξένοις ςυμβολ᾿ οἱ δράσουςι ς᾿ εὖ, mittere hospitibus symbola, ut tlli benefacerent. De cuiusmodi. Tesseris Hospitalitatis vide Stuckium Antiqq. Convival. l. 1. c. 27. et Tomasinum tractat pecul. Similiter Germanorum veterum in Hospites fidem praeter Tac. de morib. Germ. c. 22. commendat Caos. de Bell. Hisp. l. 1. c. 2. Hospites violare nesas putant: qui quaque de causa ad eos venêrunt, ab iniuria prohibent, sanctosque habent: iis omnibus domus patent, victusque communicatur. Epulum inprimis olim hodieque in hac re frequens. Ovid. Met. l. 11. v. 96.Hospitis adventu festum genialiter egitPer bis quinque dies et iunctas ordine nocter.Vide quoque Homer. passim, Stat. Achill. l. 2. v. 100. Priscum Rhetorem, Attilae illius Magni Regium epulum describentem, Alios. Unde coronae, inter Hospitalia dona; his enim einctis convivia olim agitata, supra diximus. Sic Apollonius ab Rege Indorum ἐς τὸ ςυςςίτιον, ad locum convivii, coronatus deductus est, apud Philostratum, in Vita eius. Nec tantum praesentibus dabantut; sed, si quando hospes magnus tecto excipi non poterat, ei mittebantur. Tac. Ann. l. 14. c. 24. Nec multo post legati Tigranocertâ missi, patere moenia afferunt, intentos popularis ad iussa. Simul hospitale donum, coronam tradebant. Vide Car. Paschal. Coron. l. 2; c. 3. De Suecis vide suo loco. Quanto vero humanius hi, quam vel Spartani, qui teste Alex. ab Alex. l. 4. c. 10. δειρινόξενοι inde dicti funt, quod hospites ab urbe repellerent: vel Moschi, qui neminem facile peregrinum admittunt, ut scribit Sigism. Baro Herbersten. in Hist. Mosc. vel Chinenses, quos idem factitare docet Maffeius Hist. Ind. l. 6. Sed nec Tattarorum Hospitalitas probanda, in quorum provincia Camul, incolae peregrinos quoscumque vel invitos suscipiunt: domo cedit hospiti pater samiliâs, urorem commendans, nec ante disceslum hospitis redit. Idem de Lapponibus, Russiae gente, Alex. Guagninus, de Lydis Scrab. refert l. 11. in fine, de aliis alii. Nec omittendum, non raro, sub sacra Hospitum persona, proditores occultatos gravissime nocuisle. Nota exempla Zopyri, Sinonis, Demarati Spartiatae, Amilcaris Carthaginensis, aliorum. Imo Aristot. Polit. l. 5. c. 3. novem civitatum adducit exempla, ubi peregrini in civium perniciem coniurarunt. Denique Hospitii ius tamdiu servandum, quamdin hospes non in hostem mutatur. Qua de causa duobus ab hinc saeculis passim in Germania graviter in Iudaeos animadversum est, quod veneficiis et usuris ius hospitii violâsslent. Matth. Berneggerus in Tac. Germ. Quaest. 125. Vide quoque supra: in voce Excuneati, nec non ubi de Peregrinis ac in voce Obolus: Aliam vide notionem vocis, infra ubi de Obsidibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.